Rozmiar: 15909 bajtów

- 114 -

1339. Febr. 5. Breslau.

Herzog Boleslaus bestätigt den Verhauf des Schrotamts durch die Stadt an den Erbvogt Franczko de Trebelwicz.

In nomine dornini amen. Nos Bolezlaus dei gracia dux Slesie et dominus Legniczensis recognoscimus vniuersis, quod consules ciuitatis nostre Legniczensis de maturo et deliberato consilio, consensu pariter et mera voluntate seniorum, scabinorum, juratorum ac tocius ciuitatis communitate fideli nostro Franczkoni de Trebilwicz, aduocato hereditario Legniczensi, ipsi ementi et recipienti, pro se, suis heredibus et legitimis successoribus rite et racionabiliter vendiderunt officium vectacionis vasorum, volgariter dictum schrotamecht, cum omni vtilitate vsufructu, jure, dominio et potestate, sicut ipsi consules, ciues et comunitas dictum officium vectacionis habere dinoscebantur et penitus liberum et solutus ab omnibus exaccionibus generalibus, et specialibus, collectis, tributis, pecuniis monetalibus et aliis solucionibus quibuslibet, seruiciis, vigilijs, omnibus vexacionibus et aggrauaminibus, quocumque nomine censeantur, ordinarijs vel extraordinariis, que nunc sunt, vel in posterum possent aduenire, hereditarie, perpetue et sine omni seruicio possidendum, habendum, vendendum, donandum, permutandum, obligandum et in vsus suos placidos conuertendum, prout ipsis melius et conueniencius videbitur expedire. Ita quod de omnibus vasis octali vase maioribus, hoc est, que excedunt octale vas, vectigal volgariter dictum schrotlon est soluendum. Vas vero vini, quod sub est septem sexagenis, dare tenetur lottum, quod autem super est. medium fertonem Nos itaque dictam vendicionem ratam et gratam habentes, considerantes fidelia seruicia partis vtriusque ex nostra gracia ducali, damus, concedimus et porrigimus dicto Franczkoni, suis heredibus et legittimis successoribus prefatum officium vectacionis cum appendijs suis, jure et dominio superius expresso, possidendum et habendum. In cuius rei testimonium nostrum sigillum est appensum. Datum Wratislauie beate Agathe virginis anno domini M°CCC° tricesimo nono, presentibus nostris fidelibus Alberto de Pak, Johanne de Reste, Cunado de Valkenhayn, Henrico Landiscrona, Luthero de Schellindorf, Henrico de Falkenhayn et Gerlaco nostre curie notario, qui presencia habuit ad scribendum in commisso.

O. d. St. L. No. 49. Das grosse Siegel an Schnüren von rother Seide. — Bitschens Privilegb. f. XXXVII.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów